21 dicembre: AGERONALIA

Duodecimo (Kalendarum Ianuarum) vero feriae sunt divae Angeroniae, cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt; quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat. Masurius adicit simulacrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae …